monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 9
Et taedium, inquit, passus est in me spiritus meus, Recordamini, Tristis est anima mea usque ad mortem . Videte vocem unam . Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? Taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Agnoscimus, Tristis est anima mea usque ad mortem. Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae ; et vetus homo noster confixus est cruci cum illo . In me turbatum est cor meum. In me, inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit , quando illi defecerunt.